Bücher online kostenlos Kostenlos Online Lesen
Die Germania

Die Germania

Titel: Die Germania
Autoren: ekz.bibliotheksservice GmbH
Vom Netzwerk:
montium erigitur, latrociniis pererrant. Hi tamen inter Germanos potius referuntur, quia et domos figunt et scuta gestant et pedum usu ac pernicitate gaudent; quae omnia diversa Sarmatis sunt, in plaustro equoque viventibus. Fennis mira feritas, foeda paupertas: non arma, non equi, non penates; victui herba, vestitui pelles, cubile humus; sola in sagittis spes, quas inopia ferri ossibus asperant. Idemque venatus viros pariter ac feminas alit; passim enim comitantur partemque praedae petunt. Nec aliud infantibus ferarum imbriumque suffugium, quam ut in aliquo ramorum nexu contegantur; huc redeunt iuvenes, hoc senum receptaculum. Sed beatius arbitrantur quam ingemere agris, illaborare domibus, suas alienasque fortunas spe metuque versare; securi adversus homines, securi adversus deos rem difficillimam assecuti sunt, ut illis ne voto quidem opus esset. Cetera iam fabulosa: Hellusios et Oxionas ora hominum voltusque, et corpora atque artus ferarum gerere; quod ego ut incompertum in medium relinquam.

Informationen zum Autor
    Publius Cornelius Tacitus
    Geboren um 58 n. Chr.; gestorben nach 116.
    Publius (oder Gaius) Cornelius Tacitus begann seine staatliche Laufbahn unter Vespasian, war unter Domitian Prätor 88, unter Trajan 97 Konsul; später hat er Asien als Prokonsul verwaltet.
----
    Werke u.a.
98 De vita et moribus Agricolae
98 Germania
Dialogus de oratoribus
Historiae
Annales

Impressum
    Verlag: ekz.bibliotheksservice GmbH, Reutlingen
    Ebook erstellt durch epublius GmbH , Berlin
    ISBN: 978-3-95608-228-3
Vom Netzwerk:

Weitere Kostenlose Bücher